This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Faenum autem demetitur optime ante 1 2 3 4 5 [p. 212] quam inarescat;6nam et largius percipitur et iucundiorem cibum pecudibus praebet. Est autem modus in siccando, ut neque peraridum neque rursus viride colligatur, alterum quod omnem sucum si amisit, stramenti vicem obtinet, alterum si nimium retinuit, in tabulato putrescit ac saepe, cum concaluit, 7ignem creat et incendium. Non numquam etiam, cum faenum cecidimus, imber oppressit; quod si permaduit, inutile est udum movere, meliusque [2] patiemur superiorem partem sole siccari. Tunc demum convertemus et utrimque 8siccatum coartabimus in strigam atque ita manipulos vinciemus. Nec omnino cunctabimur, quo minus sub tectum con-geratur, vel si non competet, ut aut 9in villam faenum portetur aut in manipulum colligatur, 10certe quicquid ad eum modum, quem 11debet, siccatum erit, in metas exstrui conveniet easque ipsas in angustissimos [3] vertices exacui. Sic enim commodissime faenum defendetur 12a pluviis, quae etiam si non sint, non alienum tamen est praedictas metas facere, ut si quis umor herbis inest, exsudet atque 13excoquatur in acervis. Propter quod prudentes agricolae quamvis iam inlatum tecto non ante componunt, quam per paucos dies temere congestum in se concoqui et defervescere patiantur. Sed iam faenisicia insequitur cura messis, quam ut recte possimus percipere, prius instrumenta praeparanda sunt, quibus fruges coguntur. 14 15 16 17 18 19 20 21 [p. 214]
1 fuerit om. SA, edd. ante Lundström.
2 sic Lundström:conspissatum et herbis colligatum sit solum vulgo.
3 herbarum om. SA.
4 conducio S: conductio A.
5 rivos SA et R plerique, Lundström.
14 arescat SA.
15 caluit SAc.
16 siccari ... utrimqueom.SA:utrimqueUrsinus: utrunque R.
17 aut om. Schn.
18 manipulos colligatum Schn.
19 quo Ald., Gesn., Schn.
20 defenditur R, edd. ante Lundstr¯m.
21 exsudet atque om. SA.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.